HISTORIA LIBRI II MACHABEORUM

CAPUT XV: Quod Herodes factus est praeses Galilaeae, et princeps militiae regis Syriae

Post haec Antipater filium suum majorem Phasaelum Jerosolymis sub se procuratorem statuit, et Herodem Galilaeae praefecit: qui cum natura strenuus esset, Ezechiam, quemdam principem latronum, interfecit cum suis sequacibus, adeoque terram quietam reddidit, ut publice Herodes pater Galilaeae cantaretur. Phasaelus quoque indolem fratris, bona aemulatione superare certabat. Ob hoc etiam pater eorum obsequiis regalibus a gente colebatur, nec propter hoc tamen minus fidelis hic fuerat Hircano. Verum fieri non potest, ut livorem in bene gestis quisque effugiat. Erant ergo qui dicerent Hircano, quod, Antipatro et filiis ejus rebus traditis, ipse vacuo regis nomine sederet. His accensus paulatim Hircanus, causam dicturum Herodem jubet accersiri. Qui munita prius Galilaea ad regem properabat, ferens secum Sexti epistolam praecipientis Hircano, ut Herodem ab omni crimine, et poena liberaret. Nec multo post factus est Herodes princeps militiae Sexti, et tunc injuriam praedictae vocationis Herodes vindicasset in Hircanum, nisi pater ejus et frater impetum ejus fregissent.